Fur Mendax by Valentina Malagon

Caecilius est in foro. Caecilius in foro negotium agit. fur quoque est in foro.
Caecilius mercatorem exspectat. fur ad Caecilius ambulat. 'ego sum venalicius' inquit fur. 'tu servum quaeris?'
Caecilius venalicium intente spectat. Caecilius servum quaerit. Caecilius ridet.
'tu servum habes?' inquit Caecilius.
'Tania est tua,' venalicius inquit. 'sed non adest. tu eam emis?'
Caecilius Taniam emit. eheu! venalicius non revenit. venalicius Taniam non tradit. Caecilius venalicium ad basilicam vocat.

Caecilius et fur sunt in basilica. iudex intrat.
'quis es tu?' inquit iudex.
'ego sum Lucius Caecilius Iucundus. ego venalicium accuso. venalicius est fur.'
'num? venalicius?'
'ita vero,' inquit Caecilius. fur tacet.
'venalicius anulum celat,' inquit Caecilius.
'ubi est anulus?' rogat iudex. 'ecce! venalicius anulum celat. ego venalicium convinco.'

fur concilium capit. fur in basilica non manet. fur ad villam Caecilii currit.
Capria, filia Caecilii, est in triclinio. puella recumbit. fur intrat. fur tacet. fur procedit. fur Capriam necat! fur Capriam e villa trahit.
fur est comprehensus. 'Capria est mortua!' exclamat Caecilius. Caecilius lacrimat.. Metella lacrimat. Caecilius ad fenestram ambulat et longe spectat.